

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 10: Versus 1
Amen, amen dico vobis.Quia Pharisaei jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judaeo, vel gentili et philosopho vel Pharisaeo qui docent beate vivere: vel haeretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo praedicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt.Per ostium.Id est per me, ut post exponit. Haec janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam.Fur.Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor.